mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa
tempora invenies illum
da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum
sit mali super terram
si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si
ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco
ceciderit ibi erit
qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes
numquam metet
quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione
conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui
fabricator est omnium
mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua
quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque
simul melius erit
dulce lumen et delectabile est oculis videre solem
si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus
fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum
qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita
laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor
tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et
in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his
adducet te Deus in iudicium
aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua
adulescentia enim et voluptas vana sunt